M: S:
THOMÆ LAWRENCE M:D:
qui ad studia quæ virum liberaliter eductum medicinæ
aptiorem faciunt, ipsa, quæ faciunt medicum, andjunxit
illum adhuc juvenum ad se allexit, optimum salutaris artis
fundamen, anatomia:
hanc ætate provectior toto pectore excepit:
hanc altius subtiliusque in oxonio suo excoluit:
hanc denique in medium protulit,
atque ex cathedrâ illustravit.
ad usum medendi vocatus, munere suo functus est
diligenter et honeste:
in morbis dignoscendis acutus, in curandis simplex:
nihil interim sibi laudis arrogabat,
nec gloriolæ appetens nec lucelli;
in scriptis suis puritatem integram latini sermonis attigit,
rem suam omnem ornate explicans,
eamque nec impeditam verbis, nec brevitate obscuram.
in communi vitâ victûsque consortio facilis, modestus, affabilis:
nunquam se aliis præponens, neminem sibi adversum habuit.
in collegio medicorum londinensi onera quævis,
non secus ac honores, æquâ mente sustinuit,
in registrarium, in prælectorem sæpius,
in præsidem per octennium electus.
accendente senectâ morbo tentatus est insanabili ac diuturno;
nihilominus tamen beatus ille, etiam ante obitum,
vere dici potuit, cui unicum mali solamen adfuit,
vitæ bene actæ conscientia.
natus est patre classis britannicæ navarcho;
uxorem duxit franciscam caroli chauncy medici derbiensis
filiam, ex quâ novem liberos suscepit:
quorum gulielmus chauncy in indiis orientalibus,
carolus apud lyme regis in comitatu dorsetensi, decesserunt;
francisca harrietta et johannes eodem quo pater tumulo clauduntur;
tres alii tenerâ ætate abrepti fuerunt.
superstites hoc monumentum posuere.
obiit 6° die junii ad. 1783,
cum duos et septuaginta annos complevisset;
et sepultus est in vicinâ æde parochiali
sanctæ margaretæ.
|